- ABJURANDI
- ABJURANDIpatriam ritus, indigitatur apud Ebrardumin Graecismo:Abiurat patriam, numquam rediturus in illam:ubi abiur ar, est terram, vel provinciam natalem eiurate, relinquere, in exilium abire. Sic apud Arnoldum Lubecensem l. 2. c. 41. Dux per triennium terr am abiuravit, etc. et in lege Friderici Imperat. apub Conradum Urspergensein. Fines Imperii per annum et iem abiuret, etc. Apud Anglos inprimis. Abiur atio vocabatur iuramentum, quod qui feloniam commisisset, et servandae vitae in Templum aut Coemetetium refugisset, iurare solebat, perpetuô exiliô extra patriam se extorremfore, quo meritam criminis poenam sic evitaret, uti discimus ex Willelm. Stamfordio in Placitis Corona l. 2. c. 40. ubi addit, eam legem a S. Eduardo confessore primitus fuisse institutam. Cum igitur aliquis capitali crimine perpetratô ad Sanctuarium confugiebar, Asyli gaudebar iure: tum vero coronator seu Iudex coronae ad reum accedens, ab eo excipiebat delicti confessionem; quâ editâ ut infra 40. dies regnô excederet, imperabat. Sic reus a Sanctuario seu Templo, asyli iure gaudente, excedebat, suâ camisiâ et tunicâ indutus, cum cruce ex ligno confecta in manibus quae fignum erat servatae per religionem vitae, ut ait Polydorus Virgilius. Abiurationis autem sacramenrum his verbis conceptum legitur, apud Stamfordium praefatum: Hoc audis, Domine Coronator quod ego sum latro bidentium, vel alicuius alterius animalis, vel homiida umius, vel plurium, et felo Domini Regis Anglioe. Et quia multa mala et latrocinia, vel huiusmodi in terra seci, abiuro terram Domini Regis Anglioe. Et quod debeo me festinare versus portum de taliloco, quem mini dedisti et quod non debeo abire de alterâ viâ: et si faciam, volo quod sim captus, sicut latro et selo Domini Regit; et quod ad talem locum diligenter quoeram transitum et quod non exspectabo illic, nisi fluxum et refluxum, si transitum habere potero; et nisi tantô spatiô transitum habere potero: ibo quolibet die in mare usque ad genn tentans transire; et nisi hoc potero insra quadraginta dies continuos, mittam me iterum ad Ecclesiam, sicut lator et Felo Domini Regis: sic me Deus adiuvet, etc. Prolixius de hoc ritu ita habent Iura et Consuetudives Normannorum c. 24. apud Car. du Fresne: Diffugins autem ad Ecclesiam, velad loca sancta, per octo dies potest in Ecclesia morari, nonô autem die ab eo est inquirendum, utrum exponers se voluerit iustitioe laicali vel se tenere Ecclesie. Quotiescumque eni voluerit, se Iustitiario potest reddere laicali; vel tenere Ecclesioe. Si autem se tenere voluerit Ecclesioe, patriam Fors iur abit in Forman, proesentibus Militibus et aliis Fide dignis, qui super hoc, siopus Fuerit, valeant recordari. Hoc autem audiant omnes assistentes, quod tu de catero in Nromanniam non intrabis, nec alicui malum vel detrimentum propter hanc prisoniam per te vel per alium dictoe terroe Facies, vel habitatoribus eiusdem Facere procurabis: Sic Deus et sacrosancta te adiuvent! Hoeac verba iurans de se debet exprimere. Et hoc Facto ab eo andiatur, per quas partes Normannioe exira elegerit; et eidem secundum distantioe quantitatem terminus competens assignetur exeundi: nec exiens ultra unius noctis spatium in alla villa poteril immorari. nisi gravi et evidenti insirmitate teneatur, nec ad loca reverti iam transacta, sed per viam ab eodem expressam debet metas exire Normannioe. Postea vero de eo, ut de Forbaniyato devitando, vel capiendo in omnibus agendum est. Adde c. 82. et plura de hâc re vide apud Bractonum l. 3. tract. 2. c 16. Stanfordium et Rastallum in Expositione vocum obscurar. in legib. Anglicis, quos laudat praefatusGlossariii Auctor, ut et infra in voce Pax Ecclesiae. Interim Clericum, ob feloniam profugum ad locum sacrum, ibi mansisse incolumem, neque coactum fuisse, ut Regnum abiuraret, docet ex Provinciali Eccl. Cantuariensis l. 3. tit. 29. Non absimilem apud Danos Abiu ratioms olim viguisse ritum, docer Sveno in LL. Castrensibus c. 14. ubi de reo laesae Maiestatis: Hac itaque Forma conveniendum decreverunt, si quem Rex de proditione vel crimine Maiestatis, etc. dones ita velisicus ventus inpleverit, ut intuentium se aspectui subduxerit: aut si Favonio non Favente, remis undas impulerit, donec remorum aspectu cunctorum oculis subtraxerit, in littore tenentur proestolari. Ubi vero paulo longius provectum in pelago delitescere existimaverint, classicô clangore ternis vicibus vociferantes, antiquoe confoederationis iuraipsi resignare debent. Sin autem in solo nat ali exstiterit, et proedicti sceleris crimen incurrerit, universion militare collegium ad nemoris densitatem eum comitari tenetur, inque nemoris Fronte proestolari; dones se adeo recedendo semoveret, opaca quoelibet tesqua legens, ut eorum clamorem aut vociferationem exaudire non valuerit. Deinde universa commilitonum legio tots una viribus trinâ vocifer atione valide proclamabit, ne aliâ ad eos viâ redire possit. Quô Factô hâc lege tenentur astricti, ut, si quisquam commilitonum, uno saltem comite aut telô superior, illi postmodum occurrerit, eumque non invaserit, eiusdem ignominiae et probrosae nuncupationis iactur am subire teneatur. Vide quoque Saxonem Grammaticum l. 10. laudatum eidem. Est et Abiuratio, inter species purgationis olim usitatae, de qua. vide infra in voce Duellum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.